- CAPRA
- I.CAPRAatque hircus, olim Mendesiis culti, teste Clem. Alcrandrinô in Admonit. ad Gentil. etiam Capras divinô coluerunt honore incolae urbis Copti; tamquam Isidis ἄθυρμα, ludum et oblectamentum, ut ait Aelian. de Animal. l. 10. c. 23. Sed hi mares comederunt: contrariô plane Mendesiorum more, qui capro sive hirco potius id honoris habuêre. Herodotus, Euterpe, Σέβονται πάντας τὰς αἰ̈γας οἱ Μενδήσιοι, καὶ μᾶλλον τοὺς ἄρσενας τῶ θηλέων. καὶ τούτων οἑ Αἰπόλοι τιμὰς μείζονας ἔχουσι. Capris etiam divimim Mendesii honorem tribuunt; ac magis maribus quam feminis. Atque ex iis Caprarii praecipuo sunt in honore. Subdit dein, ut, si Caprariorum Princeps decesserit, ingens totam illam regionem occupet luctus: ac paulo ante dixerat, Pana, ut Graecis, ita Aegyptiis quoque, pingi ac sculpt caprinâ facie et hircinis cruribus: utque eum crederent similem esse Deorum aliis. Vide Voss. de orig. et progr.. Idolol. l. 3. c. 74. et de Dianae sigillo sacro, in quo Capra sculpta, infra ubi de Lemnia terra. Apud Romanos vero, Flamini Diali lege fuit interdictum, non modo ne vesceretur caprâ, verum etiam ne tangeret eam, atque adeo quoque ne nominaret quidem, Idem, l. 3. c. 93. An quod ab animali foetido ac luxurioso abhorrerent; an quod morbosum timerent, Comitialique labi crederent obnoxium? ut Plut. disputat quaest. Roman. III. Vide quoque Aulum Gellium, l. 10. c. 15. At divinâ lege inter animalia munda, huicque non esui tantum, sed et sacrificio, apta habita est. Levit. c. 1. v. 10. Quod si e grege oblationem suam ex ovibus aut ex capris offeret in holocaustum. Et c. 3. v. 12. ubi de Sacrificio Eucharistico, Sin autem capra oblatio eius, tum offeret illam coram Iehova, etc. Unde ad gentes ritus transsatus est. Apollini enim capris albis litatum esse, legimus apud Liv. l. 25. c. 12. Senatusconsultum factum est, Ut Decemviri sacra Graecô ritu facerent, iisque hostiis, Apollini bove auratô et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata etc. Sed et equitationi adhibitas capras, docet locus πολυθρήλλητος Iuvenalis, Sat. 5. v. 155.Qui tegitur parmâ et galeâ, metuensque flagelliDiscit ab hirsuta iaculum torquere capella.Nempe in primis militiae rudimentis tyrunculi, capris insidentes, iaculari discebant. Sic capris ad essedum iunctis nonnullos gestari consuevisse, legimus apud Martialem, l. 4. Epig. 52. v. 1.Gestari iunctis, nisi desinis, Hedile, capris, etc.Vide inprimis, ubi de Mambrinis capris infra. Dicta est autem Capra Hebr. ez, a robore; quia caprae cum ovibus collatae, ἰχύουσι μᾶλλον, valentiores sunt, ut Philosophus ait, Histor. l. 8. c. 10. Certe, non solum nonnullis in locis apros audent aggredi, quod inprimis de Capra unicorne, quae in Segestana et Bulgaria frequens, legitur, vide quoque Oppianum, Cynegetic. l. 2. v. 326. sed et ad bovis magnitudinem accedunt, in Libya. Aelian. l. 14. c. 16. Atque ab hoc ez Hebraeo videtur factum Graecum ἀὶξ. Grex vero caprarum , chasiph, iisdem dicitur voce maxime propriâ, quae solum exstat 1. Regum, c. 20. v. 27. ubi Israelitarum turmae pusillae duae, immensae hostium multitudini neutiquam conferendae, fuisse dicuntur prae iis, ut caprarum duo greges. Hi enim semperparvi, ut Varro notat, R. R. l. 2. c. 3. ubi in agro Gallio, satis magnum gregem dicit habitum esse, circiter quinquagenas; in Salentinis vero et in Casinati, ad centenas pascere solitas. Namque caprae, ait, lascivae sunt et quae dispergant se: contra oves, quae se congregent et condensent in locum unum. Et paulo post, quod in magnis (gregibus earum) cito exsistat pestilentia, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 51. De Caprarum vero cultu, apud Indos hodiernos P. de Valle, Itiner. tom. IV. et de illarum in hominibus vestiendis usu, infra ubi de Caprina pelle, pilis, ut et in voce Izane. Nec omittendus, Capram in hostium conspectu mactandi mos, Lacedaemoniis olim usitatus, de quo Xenophon in Republ. Laccedaem. et Lyurgo disserens, quotquot aderant tibicines, tibiâ cecinisse, et neminem Spartanum ἀςτεφάνωτον fuisse, h. e. sertis caruisse, dum ritus hic perageretur, inter alia ait. Quod de Celtis quoque tradit Aelian. Var. Histor. l. 12. c. 23. Vide Car. Paschal. Coronar. l. 8. c. 4 uti de gemma a capris dicta, supra voce Aegophthalmos: de lapide Bezoar in intestinis caprarum Indicarum crescenre infra.II.CAPRAmeretrix quaedam apud Suidam, ob voracitatem dicta.III.CAPRAsignum Caeleste. Haec, ut Poetis placet, Amaltheae capra fuit; cuius lacte educatus est Iuppiter, quare postea rerum potitus inter astra eam collocavit, Graecis αἲξ Ω᾿λενία, Aratus, in Phaenomenis:Ω᾿λενίην δέ μιν αἶγα Διὸς καλεούσ᾿ ὑποφῆται.Capram dictam volunt Ω᾿λενίαν, quod apud urbem Boeotiae Olenum nutrita, ut est apud Strab. l. 8. vel quod in ulnas Aurigae, sive Oleni Vulcano prognati filiae excepta fuerit. Cur autem in caelum relata sit, explicat Caesar Germanicus Arataea vertens,----- ------ Illa putaturNutrix esse Iovis, si vere Iuppiter infansUbera Cretaeae mulsit fidissima Caprae,Sidere quae claro gratum testatur Alumnum.Et Ovid. l. 5. Fast. v. 111.----- ----- Primâ mihi nocte videnda,Stella est in cunas officiosa Iovis.Nascitur Oleniae sidus pluviale Capellae,Illa dati caelum praemia lactis habet.Horat. l. 3. Carmin. Od. 7. v. 6. vocat insana Caprae sidera, quia noctes frigidas inducere solet: eoque ortu suo vitibus nocere legas apud Pausan. in Corinthiacis. Vide Caesium, Cael. Astron. p. 127. etc. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.